- MAJORUM Religio
- MAJORUM Religioquantopere cordi fuerit priscis Atheniensibus, docet haec lex Draconis. Θεσμὸς αἰώνιος τοῖς Α᾿ττίδα νεμομένοις κύριος τὸν ἅπαντα χρόνον, Θεοὺς τιμᾷν καὶ ἥρωας ἐγχωρίους ἐν κοινῷ ἐμποινίοις νόμοις πατρώοις κτλ. Lex est antiquissima aeternaeque auctoritatis in Attica, Venerandos esse Deos atque Heroas patrios publice, secundum patrias sanctiones, etc. Nimirum hoc unice observatum volebant Veteres, ne quid temere immutaretur in sacris caeremoniis Deorum: ἐκεῖνο μόνον ἐτήρουν, ὅπως μηδὲν μήτε τῶν πατρίων καταλύσωσι, μήτ᾿ ἔξω τῶν νομιζομένων προςθήσωςθιν, inquit Isocrates in Areopag. Quare etiam qui venerandi sanciuntur hacLege Dii atque Heroes, patrii fuêre atque indigenae, Postea tamen adsciti sunt et invecti Athenas, praeter patrios, omnium pene gentium Dii, ita utΑἴγυπτον αὐτῶν τὴν πόλιν πεποιήκασιν ἀντ᾿ Α᾿θηνῶν,quod exprobrat alicubi Comicus: sed reclamârunt plerique antiqui moris. M. Tullius l. 2. de Legib. Novos vero Deos sio Artsophanes facetissimus poeta veteris Comaediae vexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii Dii peregrini iudicati, e civitate eiciantur. Sed frustra: Rei publ. enim huius institutum fuisse videtur, peregrinos et advenas Deos colere; verum id fiebat ex Senatus consulto Areopagitarum, a quibus probati et publice adsciti non minus colendi erant, quam ὁι ἐγχώριοι. Hinc ad Areopagitas rapitur B. Paulus Actor. c. 17. v. 18. quod annuntians Atheniensibus Ιἠσοῦν καὶ Α᾿νάςτασιν, peregrinorum Deorum annuntiator videretur. Certe, ne quis novos haberet Deos, sed pareret νόμῳ πόλεως, intererat Rei publ. ut est ad Augustum Maecenatis monitum, apud Dionem l. 52. Quod proin egregie caverunt romani, iam ab ipso urbis natali, e Lege Romuli: e quo fonte haec hausit Cicer. l. 2. de Legib. Suosque Deos aut novos aut alienigenas coli, confusionem habet Religionum et ignotas ceremonias. Vide quoque Livium l. 1. c. 20. Sed et Romanos ad alienas religiones postea exorbitâsse insigni locô Tertullian. docet, ad Nationes l. 1. c. 13. Vos certe estis qui etiam in Laterculum septem Deorum solem recepistis: et ex ipsorum diebus praelegistis, quô die etc. Et paulo post, Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones: Fudaei enim festi, Sabbatha, et cena pura, et quae sequuntur. Vide Sam. Petitium, Commentar. in LL. Atticas l. 1. titi. 1. Cui addo Gev Elmenhorst Observat. ad Arnob. l. 2. p. 60. 61. et Commentar. ad Minucium Fel. p. 14. 15. nec non quae infra dicemus, lemmate Nova religio, item Universum. Quanto potiori iure Maiorum religio inculcata Israelitis, lapidationis etiam excidiique poenâ sancitâ in Prophetam Civitatemque dicentes, Eamus et colamus Deos alienos, Deuteron. c. 13. v. 6. qua cum sensim descivissent postmodum, Veterum (h. e. Magistrorum medii et sequiores aevi) traitionibus adhaerendo, Christus ad primaevae antiquitatis puritatem Legis doctrinam reformavit, Matth. c. 5. v. 21. In Religione Christiana idem obtinet, quae cum non pura sit, nisi quatenus a Maioribus nostris tradita est, Prophetis videl. ac Apostolis, super horum fundamento, manere superstructos; exsistente imô angulari Lapide Iesu Christô. Ephes. c. 2. v. 20. huicque doctrinae; quae Atheniensibus nova visa est, praedicante eam Paulo, Actor. c. 17. v. 19. adicere quidquam aut auferre, religioni ducere, omnino convenit, Apocalyps. c. 22. v. 18. et 19. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.